monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.473 > sectio 24 > bnf10439.198 r > 2 > sectio 17 > 6 > sectio 5 > sectio > sectio 2 > sectio 10 > sectio 22 > sectio 20 > sectio > sectio 10 > bnf17226.113 > XXXII. AGAPITO V̅ · Ῑ · P̅ · V̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|509) > sectio 21 > bnf10439.194 v > 9 > bnf2630.719 > sectio 14 > 17 > 45 > csg46.87 > sectio 11 > 22 > 25 > sectio 38 > XX. ALBINO ET AVIENO V̅V̅· I̅I̅· ATQUE PATRICIIS THEUDERICUS REX. (a 507/511) > sectio 13 > csg75.380 > bnfGrec107.159 > sectio 7 > bsbClm6224.472 > ad Corinthios I, 13 > VI. AGAPITO V̅·I̅· P̅·U̅· THEODERICUS REX. (a 507/509) > sectio 33 > sectio 4 > ad Romanos, 15 > sectio 17 > sectio > Lucas, 1 > 20 > sectio 8 > 15 > sectio 3 > sectio 8 > Iudices, 6 > 7
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, VI.Quomodo Theodosius imperator Thessalonicae baptizatus sit. <<<     >>> VIII.De Gregorio Nazianzeno Constantinopolim translato

Cassiodorus, 9, CAPUT VII.Professio Theodosii de fide.

1 Cogitans igitur imperator quia melius esset pronuntiare subiectis cuius esset fidei, ne videretur vim facere, si quemquam subito invitum ad cultum religionis impelleret, legem e Thessalonica populo Constantinopolitano proposuit. Hoc enim visum est, ut veluti de quadam civitatis arce omnibus subiectis, aliisque civitatibus indicante scriptura, fieret manifesta. Cuius legis verba sunt haec.
2 Impp. Gratianus, Valentinianus, et Theodosius Augg. ad populum urbis Constantinopolitanae.
3 Cunctos populos quos clementiae nostrae regit temper mentum, in tali volumus religione versari quam divinum Petrum apostolum tradidisse Romanis religio usque nunc ab ipso insinuata declarat, quamque pontificem Damasum sequi claret, et Petrum Alexandriae episcopum, virum apostolicae sanctitatis: hoc est, ut secundum apostolicam disciplinam evangelicamque doctrinam, Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam Deitatem, sub pari maiestate et sub pia Trinitate, credamus.
4 Hanc legem sequentes, Christianorum catholicorum nomen iubemus amplecti: reliquos vero dementes vesanosque iudicantes haeretici dogmatis infamiam [ed. V., insaniam] sustinere, divina primum vindicta, post etiam motus nostri, quem ex coelesti arbitrio sumpserimus, ultione plectendos. Data III calend. Martias, Thessalonicae, Gratiano quinto et Theodosio Augg. coss. [An. Dom. 380].
5 Haec sanciens post paululum Constantinopolim vehit. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 4, p. 708.]
Cassiodorus HOME

bav824.252 bnf1603.175

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik